monumenta.ch > Plinius > sectio 60

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 60
{XXIII} quidam arbitrantur in montuosis copia praestantiorem ac colore et dulciorem fieri, odore quoque gratiorem, dum resina sit, decoctam autem minus picis reddere, quoniam in serum abeat, tenuioresque esse ipsas arbores quam in planis, sed has et illas serenitate steriliores. fructum quaedam proximo anno ab incisu largiuntur, aliae secundo, quaedam tertio. expletur autem plaga resina, non cortice nec cicatrice, quae in hac arbore non coit.